Latin
OBSERVATIO III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 519
Unproofread scanNot analysed yet
Speluncam ingressus, abradit quicquid superioris anni decuriu petra eliminavit, circiter horam unam in illo opere conficiens; Dum interim deputati, id tempus epulando daturi, repetunt tentorium, quod eum in finem è regione cavernae magnificè expandebatur. E pureo redux, &Mumiam deponit Inspectoribus, &retentam ore aquam in patellam argenteam egerit, ab omnibus censendam, an pro acceptâ lotium suum substituerit: quin papilione eductus, in ano ipso immissis digitis visitatur, si vel inter sterquilinia gemmeum rorem condiderit. Tum verò Mumia igni illico liquatur, ut lapidosa excrementa unà cum bitumine abrasa subsideant, limpida ejus substantia in pyxidem argenteam, eam in rem noviter fabricatam, inclinatione effunditur, quantitatem plerumque referens viginti quinque CC Mescalium, i. e. unciarum paulò plus quatuor; nam Mescaal drachmam unam cum granis paucis continet. Obsignata pyxis, â praesentis coronae primoribus quinque, hemerodromo porrigitur, sine morâ in Regiam Isphahanensem exportanda. Quae impura remanet portio eam inter se, connivente Rege, curatores dividunt. Dehinc, clauso rursus signatoque aditu, concio dimittitur. §. III. Secundaria Mumia sparsim ex rupibus desertorum in eodem montium tractu, Laram inter Darabumque urbes, exsudat. Haec, ut pari naturae studio non est elaborata, sic multis passibus ignobilior &virtute inferior est, adeoque haec, si inveniatur, cuivis promi permissa est, modò ob praecipitii difficultatem possit. Celeberrima ex his est, &pro pretiosâ supponi frequentiùs solita, quam loci sui nomine colligentes agricolae Sehebbenaad vocant: Adhaeret praerupto cacuminis dorso, quò fune, qui abradat, horrendo spectaculo demittitur; sagittarii etiam telis infernè missis particulas disjungunt. Redolet set suitu susphur crudum ex Napitha, gravius quam pretiosa; venum nobis oblata à possessore suo, tanto argenti pondere, quantum ipsa in lance librabat. Alia ab ignobili loco, nomine agresti Tsjenpèb, aliis Tjampèh, dicebatur, quae quadruplo argenti pondere constabat; expers crudae illius graveolentiae; fumigata Ambram nigram ex Asphalto referebat, proximâ suavitate, vel majori penè ac spirat Mumia nobilissima Aegyptiaca veterum, cujus quoque exhibebat friabilem consistentiam.