Latin
OBSERVATIO III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 520
Unproofread scanNot analysed yet
Per Mumiam veterum, non intelligo dubiam illam foedamque hujus nominis misturam, quam officinae exhibent; aut à vulgo ita appellata humana cadavera, in arenis desertorum exsiccata, sed veterum illud Balsamum, quo nobiliorum corpora replebant Arabes atque Aegyptii. Hujus duplex genus reperio: Unum pretiosissimum &mul tò rarissimum, è Principum cadaveribus depromptum; cujus particulas in citeriore Asiâ inter rariora Magnatum invenire nonnunquam licuit: hoc, &substantiae similitudine, &pretio, &vel solâ nominis parilitate se genuinam Mumiam Darabensem testabatur; suffitu verò (quo Mumiam Tsjampensem magis redolet) cum Benzoino, Styrace, vel Opobalsamo se permixtam prodit: à quo &illud fortasse obtinet, (nisi id debeat antiquitati) quòd comminutum in colorem rufum nonnihil inclinet. Alterum, quod pro verâ veterum mumiâ passim &copiosè in Europâ asservamus, ut exuvias ignobiliorum corporum infarcivit, sic &viliorem, ex quâ conflata fuit, materiam exhibet. Asphaltum esse crederem, nam ejus suffitum spirat satis genuinum. Nativae mumiae persimlem liquorem fundi vidimus in Naphthiferae Caspii maris peninsulae monte quodam, sito tribus milliaribus ab urbe Mediae Backun. Emanat ex summitate, liquidiori primùm substantiâ, sensimque defluendo congelascit, ignaris rusticis solùm pro igne balneario serviens. Sed quae inde ab uno circiter milliari puteis extrahitur Naphtha nigra, ea negligenti tractatione perpetim in terram profusa, in consimilem resinam indurescit.