Latin
OBSERVATIO IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 524-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Dracunculus Persarum, in littore Sinûs Persici. Taec vita est Ormusiensium, imò civium totius littoris Persici, ut perpetuas in corpore calamitates feraN ex coeli intemperie: modò sudore diffluunt; modò vexantur furunculis; nunc cibi sunt, mox aquae inopes; saepè ventis urentibus, semper sole torrente, squalent; &quis omnia recenseat? Unum ex aerumnis gravioribus induco: nimirum Lumbricorum singulare genus, quod non in intestinis, sed in musculis per corporis ambitum narales invenit. Latini medici vermem illum nomine donant τοῦ δρακοντια, s.