Latin
OBSERVATIO III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 524
Unproofread scanNot analysed yet
Po stulatus ego, sponsorum sententiis ut subscriberem: nisi, ajo, scriniariorum arte fracturas quis conglutinaverit, naturali certe nondum combinari: quippe sicet Mumiae eximiam virtutem videam &praedicem, neutiquam tamen me credere, naturam quocunque etiam fortissimo remedio jutam, uno vertente die tantum praestitisse opus in exsangui crure, secrevisse calli materiam, glutinasse, indurasse. Nec moror, crure dissecto, fracturam oculato examini subjicere: in quo offendimus externam curem, sub balsami liturâ, plus solito crassiorem, ossis fracturas firmiter stringentem: quâ ipsâ scalpello remotâ, perio steum prodit mirè quoque conspissatum, quod fracturam fasciae instar obvolvens, festucas loco suo retinebat &firmabat: abrasa verò eâ membranulâ, tantum abest, ut intermedio callo, quod credebant, fracturae cohaeserint, ut potiùs levi attactu disjungerentur: comparente in oris fracturarum cruore exiguo, pro ferramenti primordio: Ex quo constabat, naturam opus suum laudabiliter inchoasse quidem, neutiquam perfecisse. Hujus experimenti fiduciâ cum deinde virtutem Secundariae in subjecto humano explorarem, (nam ejus copiam per natalem locum peregrinatus coëmeram) callum quoque celeriùs, quàm quovis medicamento porotico obtinui, excrescentem plerumque ultra desiderium.