Latin
OBSERVATIO IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 526
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm, felicior ego huic partui obstetricatus mihi videor, cui bis contigit vivum, quod rarò evenit, uno nixu extrahere ex cavô scroti: unum Afro, alterum Persae; uterque in lucem editus spontalem motum vitamque prodebat, atque ostendebat clarissimè spectatoribus, à me in rei fidem advocatis, quibus duo intererant juvenes chirurgi. Notabile erat, quòd in aquam calidam injectus actutum marcidus &immobilis flacceret; extractus inde, rigebat illico &movebatur, satis obscurè tamen; in aquam frigidam verò immissus, valdè se huc illuc curvabat, &submersus, algidi humoris impatiens, capur ultra aquae superficiem subindè exerebat, motu, profectò, percepti doloris indice, &alio planè, ac cernitur in chordâ aut filo duplicato, quae admisso humore gyrantur, ex mechanicâ partium dispositione &necessitate. Qui igitur aegrotis nostris nunquam credideramus, de subcutanei lumbrici vitâ &motu, atque inde enascente repentino dolore querulis, nunc ultro pedibus ab Ebn Sinae discessimus sententiâ, imposterum credituri, verum animal esse &lumbrici speciem, quam Venam perperam appellaverat Avicenna, ille Arabum maximus ut Zacutus Lusitanus, &oculatissimus ut Mercurialis eum vocat. Lumbricus ille coloris est ex pallidô albicantis, longitudinis incertae, pedalis, cubitalis &liùs; tener &teres, chordae in citharâ (crassioris) tenuitatem referens. Rostello instruitur, quod Persae Qo Riisj, sive barbam, vocant: nam per microscopium conspecta, pilos referre dicitur; album est, pellucidum, digitum longa, pili instar tenuissima, &tenerrima adeo, ut sponte fatiscens, dum in lucem editur, aut cum epithemate divulsa, segnes chirurgi oculos haud subeat. Ad radicem barbae punctum atricolor, &inermi etiam oculo ibidem oris vestigium quoddam, in caudae extremitate verò foraminis quoque punctum, velut ani nota, conspicitur.