Latin
OBSERVATIO IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 527
Unproofread scanNot analysed yet
Duplici constat tunicâ, utrâque albidâ, interiori paulò teneriori, cujus cavum liquore albo, pingui, nonnunquam &seroso referta est, nulla omnino sanguinis comparente guttulâ. Generatio §. III. &nativitas, Non est bestiola haec soli Persidi vernacula, sed &GviPatrit. neae in Africâ, &Rhase ac Avicennâ testibus, Chorasmiae &Aegypto quoque. Medinensem Arabiae tractum earum feracem testatur saepe laudatus Arabs, &morbum sub hujus Patriae titulo, ex instituto pertractat gemino capite 21 &22. Lib. Can. 4. Fen. 3. Tr. 2. Dracunculorum genitrices quoque offendipagos mediterraneos quosdam terrae Gangeticae ultra Paliacattam. Vestigia inveni quoque in Tartariâ desertâ, prope flumen Jaicum, quà Caspium subit. Omnem autem Dracunculi patriam comperivi aestuosam, torrentem &intemperati coeli; solum vero in eâ salsum, sterile &arenosum, quod aquam nec in superficiem effundit, nec in intimo sinu fovet aliam, nisi salsugine inquinatam &siti restinguendae ineptam. Imber igitur brumalis (qui coelo Ormusiensi praesertim parcissimus est) per terrae superficiem confluens, cisternis amplis, eam in rem operosè fabricatis, excipitur, &reservatur studiosè, velut potabilis annona, parci Jovis indulgentiâ sibi ad demorandum eo coelo concessa: id quod insectorum nostrorum generationem inquisituris probè notandum est. Lucem sortitur eâ aestatis parte, quam Temρη ardens infestat canicula; quasi infelix monstrum non nisi inauspicatò nasci oporteat.