Latin
OBSERVATIO IV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 528
Unproofread scanNot analysed yet
Prout verò una aestas ferventior est altera, ita praesertim faecundissimam lumbricorum eam fuisse expertus sum, quae maximè erat aestuosa. Gaudet prae ceteris partibus crurum hospitio, praesertim à genibus ad imum usque pedem: in femoris verò processu, à lumbis ad usque genua, non aequè frequenter gignitur. Malleolum externum &internum saepissimè omnium occupat. Ex pede imo, &brachiis, aliquoties eduxi. Sub patellâ, in genuum juncturâ, scrotoque latitantes, tum ex manu, coxâ, lumbis, latere, omnino semel &bis extraxi; ex aliis partibus, quod memini, nunquam. Ut plurimum sub carnoso delitescit panniculo situ sanè promiscuo; nunc supra musculum rotatus in multos gyros; nunc in rectum extensus; nunc musculorum interstitiis impactus, saepè ligamentis artuum mirè implicatus, saepissimè omnium vago flexu per musculos distractus: hoc enim ex dolore, motu &exulceratione diversarum partium, &ex his facta divulsi unius dracunculi excretione, luculenter constat. Extraxi scribae vermem triplici hebdomade, cujus extremitatem sub genu prorumpentem dum ducerem, major pedis digitus, velut continuâ chordâ tractus, ingenti dolore movebatur, &sub eo tandem extrema portio, multâ sanie excreta est. Eduxi fabro lignario, cujus altera extremitas in summitate surae locata primùm lucem vidit, media portio sub malleolo, extrema demum in plantam pedis protensa molestissimè prodiit. Haec de situ. Paucis nunc ipsum ortum &huic annexa. In lucem prodituri nuncia plerumque est febricula, ut plurimum ephemera, nonnunquam in tertium diem protracta, cum foetae partis levi rubedine &tumore; in quo postridiè exsurgit pustula pisi magnitudine, tenera, aquosa, pellucida, non rarò atricolor: quâ post unum aut alterum diem sponte ruptam, vel acu apertam, prosisit sumbrici summus apex, sive rostellum, ibidem hactenus absconditum, quod pedetentim &reliquum corpus unde cunque subsequitur, blandâ attractione quotidiè solicitatum.