Latin
53
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Scytha compertam fraudem sic delusit, ut acceptam summam in coëmendis pannis aureis argenteisque collocando, vitiatos nummos mercatoribus relinqueret; A quibus toto regno divulgati, tantam brevi accessionem passi sunt ab imitatoribus, qui cudendi jure gaudent, puta à Gubernatore Naktsjuwani, Erivani, Tabrisii, maximè verò ab Arserunensium Turcico, ut legitimi pene omnes infelici metamorphosi suffocati fuerint. Rex mense Februario anni 1684 thesaurum pro sustentandis Nuntiis aperiens (sic nobis referebat Mahmandaar basji) inter 30000 Tomanos tantùm 300 invenit legitimos. Haec moneta omnis, praeter Civitatis Havisèh, solam adulterii expertem, anno 1685 mense Novembris abrogabatur, publicatione equidem ut inopinatâ, sic nimiùm praecoci; quâ, nondum substitutâ pecuniâ aliâ, cambia negotiatorum &commutationes rerum necessariarum, magno subditorum damno &confusione, subitò sistebantur. In ejus locum igitur, cum nova nummorum vis assiduò funderetur, non veritus est nummariae rei praefectus Isphahanensis pretiosam Lunae puritatem denuo Veneris admixtione stuprare. Miratus sum in hôc exemplo subitam fortunae catastrophen. Nam palatium illius eodem mane praeteriens, in atrio videbam phaleratos invisentium amicorum equos, &servorum pro ministerio discurrentem turbam, imò falconibus, quos manu gestabant, ambulantes aucupes (quod in hoc Regno maximè ad pompam spectat) &ad patrium luxum omnia disposita. Post tragoediam reversus, fine custode adverti fores, inane vestibulum, &eo loco, qui paulò ante equinis ungulis magnificè resonabat, silentium &solitudinem; quasi cum oculorum luce amici, ministri &omnis fortuna occidisset. Sulthanus Ekeber, magni Mogolis Fols Mlu Tebelis, ut hrentis viletieos nius eruse.