Latin
OBSERVATIO VII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 560
Unproofread scanNot analysed yet
Toties igitur frustrati populares, scalpelli mucronem experiri malunt, omni incommodo &periculo expertem, quàm in eventum dubium tot diaetae legibus, tot medicorum praescriptis longum, &ipso morbo molestius, praestare obsequium. Verùm, curationem nihilominus tentant gentiles medici epithematibus ex speciebus vernaculis; quorum instar omnium &eximiae virtutis esse dicebantur, quae hîc latinè refero, ex liberali communicatione alicujus medici gymnosophistae, utinam non sophistae! Rec. Olei expressi Sesami; Ol. expres. sem. Ricini, à Clusio (perperam) Ol. cicini dicti; Butyri cocti aa ques. ; frige super ignem, frixoque inunge folia Ricini, pediculis priùs exuta &enervata, calida, prout ferri potest, scroto admovenda. Majoris efficaciae, ac in morbo inveterato demum prae pollentis, habetur sequens: Rec. Cinnabaris q. s. ; seminis Coriandri, corticis arboris Möringa (Arbor alexipharmaca A. Cost. dictae) aa q. s. singula in antecessum supra lapidem pulverisata, subigantur in massam cum succo limonum: Hanc massam linteo exceptam scroto tumenti applica, removendam, quandocunque urere inceperit.