Latin
OBSERVATIO VIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 561
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VIII. Perical, i. e. Hypersarcosis ulcerosa pe dum; sive Pedarthrocaces, morbus Malabaris vernaculus. lter fontis Malabarici partus, tumor est Oedemato-Morbi historia sus, qui corporis partem non aliam, quàm pedem Ainvadit, &incremento menstruo ita tandem expandit, ut similem elephantino cruri figuram exhibeat. Indigenis vocatur Perical, vel ex linguae celeritate Pircal, 1. e. febricitans pes, intellige menstruum pedis affecti erysipelas: hoc enim Medici Brahmenes in catalogo febrium decimam octavam speciem statuunt. Malum frequens onerat Christianos sancti Thomae, ab Apostolo hujus nominis sic dictos: cujus quòd amplexi essent doctrinam, crudeliter adeò à paganis habiti sunt, ut relictâ patriâ suâ Carnaticâ (provinciâ Choromandeli) superatoque, quod regiones dividit, jugo montium, in Malabariam concesserint, ampliùs hîc mille ac quadringentorum pagorum, totidemque templorum nunc facti possessores. Malum ergo ex Gangeticâ patriâ transportasse vulgata traditione creditur; inani profectò, nisi credant, simul illine fontes &flumina, mali endemii genitores, transmigrasse. Narrant indigenae: S. Thomam, ingentis molis arborem, quae portum clauserat, cùm elephantibus pagani non possent, zonâ femoris sui extraxisse; quo facto, qui à paganismo ad Apostoli doctrinam transiverint, elephantino pede à Diis gentilibus notatos esse. Advenarum fidem ita haec occupavit fabula, ut morbum Indi Lusitani Peju de santo Thoma, &eorum exemplo Belgae, Sunt Tomas been appellare non dubitent.