Latin
OBSERVATIO VIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 564
Unproofread scanNot analysed yet
His praemissis quasi universalibus, ad pedis affecti medelam se aquâ &igne accingunt, ut gemino sacramento partem maleferiati regenerent. Modum appono, à Medico Christiano S. Thomae ex Samscretico manuali suo mihi praelectum &communicatum, risu me hercle, quàm approbatione digniorem: Paranda facula est ex stupâ &oleo Cocos, quod copiosum praestat Malabarorum patria; praesto quoque sit liquor elicitus ex contritis cum aquâ dulci foliis Corveile (planta est fructu grandi, eduli, ibidem notissima). His paratis, pedem repone situ elevatiore; post, accensae facis ipsâ, quâ flagrat, extremitate plantam pedis tardis ictibus percute, &à singulis percussionibus eandem asperge cochleari uno praedicti liquoris; quae, &vercussio &aspersio, reciprocanda sunt continuo trium horarum spatio. Si hôc exorcismo semel aut bis instituto hospes tuus non excedat, frustra esse, ajebat, quicquid ad excu tiendum ultra tentaveris. Japonii provinciae Omurâ, hoc morbo petiti, (qui Kojejas, plebi Kojassi appellatur, tumorem incipientem liberaliter scarificant, &sic detumet plerumque; si redeat affectus, scarificationem quoque iterant, non neglectâ protuberantiarum ustione, moxa suâ, i. e. lanugine foliorum Artemisiae, institutâ; quae genti huic in omnibus ac levissimis quoque affectibus ita familiaris ac usu recepta est, ac si in verba Hippocratis nostri, quem nunquam legerunt) obsequium juraverint, cum lib. de aff. c. 30 ait: Si in unum aliquem locum incubuerit dolor, &constiterit, &medicamentis non fuerit exactus, urito quocunque loco fuerit dolor, urito autem lino crudo. Sed de hoc Moxiburio paulò post ex proposito agemus.