Latin
OBSERVATIO VIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 563
Unproofread scanNot analysed yet
Ut me expediam: non secavi pedem, nec statum laborantis ossis definire ausim; persuadeor tamen, affectum pro Pedarthrocace quadam habendam esse, eò quòd juniores potissimùm adoriatur, parcat advenis adultioribus, qui solidis cruribus incedentes, nullo pro aug mento ossium nutrimento indigent. Malum, etsi tactu durum, aspectuque nigricans sit &foedum, in sphacelum tamen haud facilè degenerat, adeoque periculo vacat; doloribus quoque vix aliis grave, quàm quos menstrua parit inflammatio; Odiosum tamen &permolestum est sui bajulis monstroso pondere, praesertim si useusculorum stillicidiis madeat, prout solet inveteratum. Mireris, quàm parum in officio impediat operarios, ferendo huic oneri sic assuetos, ut ad praestandas mercenarias quasvis operas, &ad palmas quoque nuciferas excelsissimas eâdem, atque alii, agilitate scandendas, nihil minùs sint idonei. Qui monstro hôc gravantur, nullum aliud habent reme dium, ex quô levamen hoc coelo sentiant, quàm quod ab aeviternis fonticulis petitur, inurendis circa cruris affecti genua, sed mox in mali principio post unam aut paucas inflammationes. Hinc frequenter fonticulorum apparatu fasciatos videris hujus regionis Christianos: quô verò non quidem concepta radix extirpatur, sed pro frenandâ tumoris &ulcerum luxurie, serum affluens, praefixâ quasi catarractâ, sistitur quodammodo &intercipitur. Ab indigenis tamen Medicis curatio totalis, saitem in morbi prinBb bb 2 principio, tentatur magis, quam obtinetur; ea methodo: ut primò omnium mittatur sanguis; tum caput frequenter cum oleis perungatur, praestante ceteris oleo ejus terrae communi, id est, oleo nucum Cocos; deinde corpus pharmaco sufficienter expurgetur.