Latin
OBSERVATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 574
Unproofread scanNot analysed yet
Quil &Quirpele appellata, quae radicem monstrasse, &usum ejus pro alexipharmaco prima mortalibus prodidisse creditur. Est mustelae huic is genius, ut serpentem naturali odio prosequatur, &velut glirem catus invadat. Tradunt igitur; si contingat morderi muncum, serpentis astutiâ roboreve victum, relicto hoste, pro alexipharmaco hanc radicem quaerere, &esu ejus illico restitutum, certamen redinteSit fides rei penes indigenas. Hoc tantùm de grare. mustelâ hac exploratum habeo, morsam à viperâ, vel luctâ fatigatam, dimisso victore, ex palaestrâ in campum excurrere &obvias depascere herbarum radiculas, mox pastu, ut opinor, refectam, rursus comparere ad certamen, cum hoste, si adsit, redauspicandum. Mungutia illa quam perperam à Quirpele Garciae diversam inducit Cl. Rajus Synops. Anim. quadrup. p. m. 197.) sciuri figuram exhibet, eo tamen paulò major &gestibus tardior est; Pilis ornatur glaucis, in caudâ longioribus, ex atro ad decorem interpunctis. Domi alita facilè mansuescit: Habui, quae mecum dormivit &instar caniculi domestici per urbem &campos me secuta est. Mungos alunt rura calentis Asiae omnis, usque ad Gangem, etiam in iis Regionibus, in quibus haec Radix ante dicta nunquam germinavit. Indi igitur, (ut ad virtutem radicis redeam) praecipuè qui Sumatram &Javam incolunt, sive usum à mustelâ edocti sint, sive casu quodam invenerint, radicem pro explorato habent antidoto; sive venenum extrinse cus vulneri ilatum, sve inriniecus assumptum fuerit.