Latin
OBSERVATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 525-2
Unproofread scanNot analysed yet
Maxima autem celebritas radiculae enata est, ab eximia illâ virtute, quam adversus toxicum Macassariense praestat, exitiale illud, &vix alio remedio vincibile Est venenum hoc succus lacteus &pinguis, qui colligitur ex recens sauciatâ arbore quadam, indigenis Ipù, Malajis Javanisque Upà dictâ, in abditis locis sylvarum Insulae Celebes, praesertim in ejusdem provinciâ Turasiâ, crescente Triplex dicitur arboris varietas vel species, solius succi malignitate majori vel minori, &arescentis colore (fusco, rufo &albicante) differens: cujus genuinum &in solâ Ma cassariâ germinantis succum, qui colligere suscipiunt, praesentissimis vitae periculis se exponant necesse est. Nam ad quaerendam arborem loca dumis beluisque infesta penetranda sunt; inventa verò, nisi eminus vulneretur, &ab eâ parte, à quâ ventus adspirat, vel aura incumbit, ag gressores erumpente halitu subito suffocabit. Quam sortem etiam experiri dicuntur volucres, arborem recens vulneratam transvolantes. Collectio exitiosi liquoris, morti ob patrata maleficia damnatis committitur, eo pacto, ut poena remittatur, si liquorem reportaverint. Ex Scyllâ igitur in Charybdim regredientes, magnâ cautione &circumspectione opus hoc instituunt. Nimirum, sylvam ingrediuntur longâ instructi arundine, ex magno &robusto illo genere, quo domicilia sua extruunt, quam alterâ extremitate (est enim durissimum genus, cruris vel surae humanae crassitie, cavum, internodiis ex pedali vel longiori intervallo geniculatum) ex asse acuunt, ut ad pertundendam arboris corticem valeat. E longinquo conspectam arborem adoriuntur, ex eâ plagâ, quam praemonuimus. Tum, quàm longè possunt, ab arbore constituti, arundinis aciem arbori validè intrudunt, &liquoris, ex vulnere effluentis, tantum excipiunt, quantùm arundinis cavô ad proximum usque internodium capi potest. Hoc spolio onuiti, adverio vento Tetrocedunt, &mox extra vuineris exhalationem in vado constituti, liquorem vasi vitreo, sed cautè pariter, infundunt &obturant. Reduces, supplicio &omni discrimine defuncti, hoc vitae suae λύτρον Regi offerunt. Ita narrarunt mihi populares Celebani, hodie Macassari dicti. Quis autem veri quicquam ex Asiaticorum ore referat, quod figmentis non implicetur?