Latin
OBSERVATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 576
Unproofread scanNot analysed yet
Certum est, Regem Macassarorum, ceterosque ejus coeli Principes, lanceas suas &pugiones (quibus solis armati sunt) lethifero illo succo inficere, sed qui ab ambiente aëre, nisi arma probè obvoluta sint, morâ temporis mitescit; non aequè facilè, si telorum rimulis (densiùs aggestus) inhaereat. Telum illud est exiguum spiculum, ex arundine scissum, apice subtilissimâ, in quam stria definit toxico illita. His telis non rarò milites ejus terrae armati sunt, qui ea per tenues arundinaceos tubulos (qualibus nostrates pueri utuntur in passerculis petendis) flatu oris explodunt in hostem, ut lethale spiculum corpori infigatur, tremendum nudis Indis, sed quod ab Europaeo militum vestitu illuditur. Audivi infectum armorum tentare alios etiam salivâ serpentum; sed cujus collectio in Indiis admodum operosa est, &infectus non ejusdem momenti, quia reservatus salivosus humor arescit, &plurimum malignitatis amittit. Collectio salivae pro inficiendis armis dicitur familiaris esse Africanis non longè à promontorio Bonae Spei habitantibus. Est enim ibidem serpentum genus quoddam ex aureo colore variegatum modicae longitudinis, quod post caninos dentes insignes habet vesiculas veneno tumidas, quas exscindunt interemptis, &liquorem pro toxico reservant. Anguem in naturâ non vidi, sed, cum aliis ejus terrae insectis, vivis coloribus artificiose pictum apud Batavorum in eo promontorio Gubernatorem Generosum Dominum van der Stelle/ sen. Virum curiosissimum &de culturâ ejus loci optime meritum. Non dubito, tela &aliis pharmacis posse imbui; Quid oleum Nicotianae praestet, satis notum est; quid succus allii valeat, quid toxicum Hispanorum ex radicibus Hellebori coctum, ipse non exploravi. Sed ad radiculam.