Latin
OBSERVATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 591
Unproofread scanNot analysed yet
Glastum nominavi; Ejus liquore Arabs materiam Cauterii inurendi imbutam postulat, hunc ignis virtuti momentum conferre persuasus, opinione non ex vano haustâ, sed ex populari, ut sibi videtur, &longâ seculorum experientiâ. Si credimus, quod vulgus Europaeum spondet, fuman te &naribus admoto linteo illo, quod succô glasti tingitur, Epilepticorum, quos Daemoniacos vocamus, felicius discutiuntur parox ysmi, quàm lintei albi vel eujusvis alius rei suffitu. Certè in Indiis chirurgi neutiquam perdidisse operam experti sumus, quando tincta Isatide linteamina in fotu (sic in chirurgiâ loquimur) &obligatione partis inflammatae, ceteris pannis anteposuimus. Brahmenes, quos Graecia Gymnosophistas vocat, In. 2. Iudorum dorum gentilium Sapientes, Theologi &Medici, tum qui ex eorum institutis sapiunt, gentiles ceteri, non unius, sed varii generis cauteria pro morborum diversitate parant, Latitantes enim causas, ajunt, &morbi cujusque indolem non unius esse generis; proinde unam eandemque ignis materiam affectibus promiseuè omnibus nequaquam congruere; eligendam esse, quam genio morbi cujusque aptam natam experientia docuerit. Varietatem verò illam explorasse, peregrino mihi datum non fuit. Clavum quis Herculi prius excusserit, quàm à zelotypis istis doctoribus secreta artium exploraverit. Vulgatissimum illorum Cauterium est (cetera rarioris usûs sunt) medulla Junci, ibidem in paludibus germinantis; cujuscunque varieratis sit, perinde est, modò scirpo crescat crassiore: Hâc, oleô Sesami, quô agri abundant, leviter imbutâ, ustionem cutis humanae vulgari modo instituunt. Vidi Malajos, Javanos, Siamenses, ni fallor &alias his vicinas nationes, eandem hanc medullam in cremando adhibuisse. Trans Is Gingenm pogtelens nobilimm sane omis. um, &usitatissimum ignis fomitem invenio apud Sinenses &Japonios.