Latin
OBSERVATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 592
Unproofread scanNot analysed yet
Hôc fomite, referunt, ante ipsius medicinae inventionem &omnem aliam Chirurgiae notitiam, temporibus admodum priscis celebratam cauterisationem fuisse, atque inde usum ejus per longam seculorum seriem ad se demum dimanasse. Stupam hanc virture ac vetustate praestantissimam sub communi appellatione Moxae, non modo Sina domesticam habet, sed omnes Sinensium literis &doctrinâ eruditae nationes, Japonii, Coraeenses, Quinamenses, Luconienses, Formosani, Coccincinenses, Tunkinenses, jam olim pro cauteriis sub eodem nomine adoptarunt. Ejus historiam, cum hôc loco proponere sit institutum, ignoscet Benevolus Lector, quòd pro Sinicis vocabulis, magis Illi fortasse desideratis, Japonica infero. Haec enim Sinicis faciliora sunt, &mihi notiora, qui hâc gente familiariùs diutiusque usus sum. §. III. Moxa lanugo est, sive stupa mollicula, coloris cinerei, concipiendo igni aptissima, eoque admisso moderatè gliscens, scintillâ minus conspicuâ, ardore temperato, progressu lento, donec in favillam tota depasta sit. Conficitur ex Artemisiae vulgaris (latifoliae) adhuc dum novellae foliis exsiccatis, longo tempore in aëre suspensis &obsoletis; Colligitur verò ad Moxam eliciendam Artemisia non omni promiscuè tempore, sed iis tantùm diebus, quibus, ex astrologorum ratiocinio, coeli benignitas eandem astrorum virtute quàm maximè foecundavit. Sunt illi τi mensis quinti dies primores quinque, Gonguatz ge nitz Japoniis dicti, incidentes in Calendarii Gregoriani mensem Junium, rarò in exitum Maji. Ducunt enim anni auspicium ab eo novilunio quod proximum est medio tempori inter brumam &aequinoctium vernale. Exscindenda est multo mane, rore nocturno madens, &ad faciem domûs occidentalem libero aëre suspendenda diudum satis exsiccata fuerit; sic servanda est in summo pavimento &lanugo ex illâ eò nobilior &tenerior speranda, quo magis obsoleverit; unde non desunt, qui herbam ad decennium usque reservandam curant.