Latin
CAPUT III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 618
Unproofread scanNot analysed yet
Torreri autem folia debent recentissima: quia servata in diem sequentem nigrescunt, dum friguntur, &de virtute plurimum remittunt. Eodem igitur quo carpta sunt, die, vel vespere, perferenda sunt in officinam, ut continuò praeparentur. Carpta in cumulo jacere diu non debent; ne intestinum concipiant calorem, qui vires destruit: si id fortè contigerit, dispergenda sunt, &flabellô refrigeranda assiduò, ut refrigescant. Ipsa praeparatio sic peragitur. Immittit, qui tostionem dirigit, foliorum libras aliquot in praedictam sartagi nem, quae ex supposito igne usque adeo fervere debet, ut immissa folia, velut succo nativo humentia, ad lamina contactum crepent. Eadem ille huc atque illuc utrâque manu versat strenuè, ne aliquo loco immota quiescant &impariter torreantur. Nota: morem obtinere, in Sinâ potissimùm, ut folia primae collectionis ante ustionem bullienti aquae immergantur, per dimidiam temporis minutam, vel quoad quis numeros recitet triginta; quò facultas narcotica, quâ maximè scatent folia magis succosa recens nata, duplici correctione eliciatur. Ignis in furno ad illum gradum moderari debet, ut à manibus tractantis aegrè perferri possit; versatio autem eo usque continuanda est, dum invalescens foliorum calor, toterantiam manuum penè excedat: quo ipso actutum ope rutabuli lignei, in flabelli formam expansi, eximuntur ac in stoream effusa traduntur collegio rotantium. Ex his, illico, dum fervent volvendis, raptim quisque modicam ante se capit partem. Volvuntur autem utrâque, quod dixi, palmâ; non quidem motu promiscuo, sed uniformi; quò eodem tenore pariter contorqueantur. Hâc volutaqui tione compressa, succum exerunt ex luteo virentem, ferservorem manibus insere pene intoserabsem, sed quo non obstante volutatio continuanda est, donec folia refriguerint. Nam sicut crispandi actus non succedit, nisi in fervore; ita gyri non perdurant, nisi sub manibus refrigescant. Refrigeratio autem, quò citior, eò laudabilior est; cùm sic gyros folia arctiùs retineant: quae proinde sedulâ ventilatione ope flabelli promoveri debet. Frigefacta redduntur ustori, velut directori operis, (interea occupato in assandis aliis, quae crispanda restituat) frigenda vicissim, dum omnis humor exspiraverit.