Latin
CAPUT III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 619
Unproofread scanNot analysed yet
Hic ea, secus ac antea, non tumultuariè, sed lentâ manu huc illuc commovet, eo consilio, ne gyri evolvantur; quamvis caveri nullâ arte possit, ne multa rursum dehiscant. Exempta ex sartagine secundò traduntur in manus volutantium, priori modo cautè rotanda; tum, si satis exsiccata sint, asservanda; sin minus, ustioni ac rotationi denuo subjicienda. In iterandis ustionibus cautio est, ut subinde, cum decremento humoris, gradus quoque ignis imminuantur: quô insuper habito, folia aduruntur &nigrescunt. Qui curiosi sunt, quinquies, imò si otium suppetit, septies ustionem cum volutatione iterant, breviùs semper &leniori igne theam in frixorio versantes, ut sensim &lentis gradibus arescat: quo ipso viror vividus &unicolor ex voto conservatur; qui citiore, nimiâ &inaequali ustione facessit. Ad virorem conservandum requiritur etiam, ut post singulas ustiones sartago aquâ fervente repurgetur ab inquinamentis humorum, qui foliis eliciti adhaerere parietibus, &theam immissam contaminare solent. Tosta sufficienter folia deponuntur in pavimentum storeâ contectum, ut, sicut ante praeparationem cruda folia in classes dividebantur, ita nunc à praeparatione recondenda censuram subeant, quâ crassiora, inconditè volutata &nimis adusta separantur, &ad sequiorem referuntur classem. Folia theae Ficki ad ariditatem paulò majoli ii 2 imijorem altii debent, ut molitori obediant, &in polsnem minori operâ se redigi patiantur. Eadem, si perquam tenerrima ac recentissime nata sint, tunc, extracta e ferventi, cui immergebantur, aquâ, frigi vel saltem exsiccari solent in crassiori chartâ, super prunas expansâ; omissâ, ob parvitatem, omni volutatione.