Latin
CAPUT III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 620
Unproofread scanNot analysed yet
Rustici folia sua torrent in lebete fictili paucis vicibus &rudi manu: nec tamen sic postremae notae theam obtinent; quam illi nulla artis tractatione elaboratam plebi vendunt parvo admodum pretio. Thea mensibus aliquot asservata, securitatis gratiâ rursus conditoriis suis eximenda, &,de novô, igne lenissimô frigenda est, ut, si quae humiditas relicta, vel per menses pluviosos contracta fuerit, penitus absumatur; ita citra corruptionis periculum vicissim recondenda. Conqueruntur magistri de infelici artis suae professione: quòd, cum nihil in regno minoris constet quam thea, nullus tamen labor magis fatiget; quippe qui contra naturae legem concubiis noctibus perferendus sit. §. VIII. Thea tosta, quàm primùm refriguerit, recondenda, &ab aëre caute munienda est. Nimirum conservationis omne momentum reponitur in arcendo aëre; qui sub calidiori climate virtutem theae subtiliorem magis faciliùsque dissipat, quàm in frigidiori nostro. Credo, quod in Europam nobis delata, jam subtilissimi salis passa sit jactu ram; nam in eâ nec illam saporis gratiam, nec recreandi facilitatem hîc invenio, quam hausta in natali solo mihi exhibuit. Sina conditoriis utitur ex laminis stanni ignobilioris; quae si majora fuerint, abiegnis vasis circumducenda ac roboranda sunt, rimis omnibus chartâ His asservata, trans maintus &extrinsecus obducendis. Japones annonam vulre in alias regiones dimittitur. garis theae reservant conditam in ollis magnis fictilibus orinseii angustioris Pra stantiorem, quam sibi Caesar &Principes vendicant, asservare amant in vasibus myrrhi nis, sive porcelanis, praesertim, si haberi possunt, pretiosis illis &antiquitatis famâ insignibus urceolis, quos vocant Maats ubo.