Latin
OBSERVATIO XIV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 637
Unproofread scanNot analysed yet
Haec materia virtutem Spermatis Ceti diureticam egre giè praestat; verùm, quod pulverulenta sit, &sevosae pinguedinis exsors, à nomine &ex censu Spermatum merito rejcienda est. Coagulum verò meum, quòd Spermatis Ceti, sed depurati notas omnes &requisita habeat, ex allegatâ primâ classe esse videtur, modò in furfuream substantiam, qualem Sperma Ceti refert, rursum disjungatur: unde idem aliquando hujus usui feliciter supposui. Succinum physici minùs ineptè sub Ambrae censum recipiunt; est enim parilis, sed limpidior pinguedo terrae, salo &aëre indurata. Vidi illud in littore Prussico non modo colligi appulsum fluctibus, sed in eodem ex terra venis &visceribus etiam effodi; at hoc, cùm saepe molle ac friabile sit, marinae aquae injicitur, ut ab eâ duritiem acquirat. De quo si clarissimo Denisio constitisset, Succinum loco supra citato non tam operosa viâ ex Sueciae sylvis in haec deduxisset littora. Extremi Orbis nationes Succinum longè praeferunt Ambrae verae, imò longè etiam anteponunt (si Corallia rubra excipias) lapidibus pretiosis nostris, quorum illis nec usus, nec existimatio est; Praesertim verô Succinum pellucidum illud flavum, quod Europaeis in dignitate ferè postremum est, illis ob antiquitatem, quam ei tribuunt, &summam perfectionem, multò habetur carius atque praestantius: ceterae Succini varietates ipsis exiguo loco sunt. Ego id aliter illis demonstrare nisus, risui me exposui, &tantum profeci, quantum faceret, qui nobis persuadere vellet, argentum ut credamus aurô praestantiùs esse. Ambrae nullus est nigritis inventoribus usus; major Europaeis in medicinâ; maximus regno Mogolis, Persiae Arabiaeque, in confectionibus saceharo conditis &dulcidulis quibusque. Sinenses, Japones, Tunkinenses, pene alium in finem ambram non expetunt, LIII 3 petunt, quim ut odoriseris compoltionibus admiceant, pro figendâ &exaltandâ odoris suavitate, sine illius conjugio fugax ac debilior futurâ: nam utrumque eximiè praestat; cùm sola exiguum habeat odorem. Virtutes, utpote satis cognitas, omitto. Unum ex ambrâ secretum magnanimitatis placet apponere, quod ab experien tissimo Medico Japonensi edoctus sum. Rec. Opii crudi q. I. ,involve linteo, &in vapore bullientis aquae suspende; id quod circa nodulum post horam unam aut alteram exsudavit, opium praestat correctissimum; cui admisce duplum ambrae optimae, ut fiat massa, ex quâ formentur pilulae minutissimae, in remedium virilitatis exiguâ dosi ante noctem concubitûs assumendae.