Latin
OBSERVATIO XV
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 638
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO XV. Kheif seu E Keif; sive inebriantia Persarum &Indorum. brietate, humanae Mentis hoste, philosophorum totius Orientis consensu, nihil est turpius, nihilque magìs detestabile. Inde prima &Gentilis &Mahhammedanae religionis puncta, vinum &siceram, velut liquores divinam in homine profanantes auram, angue caneque pejus evitanda, gravi cautione praecipiunt. Sanè apud Turcos, Persas, Arabes, qui citeriorem Asiam incolunt, carcere puniri &sub nudis talis ad sanguinem usque vapulare videbis, qui hoc potu se gravarunt. Inter Indum &Gangem nec vitis quidem colitur, nec spiritum elicere quisquam novit; vini verò species, quam fundunt amputati scapi florum Cocos, saltem pro extraneis excipitur. Trans Gangem popusi, eti minime abstemui, in ebriari tamen supremo sibi ducunt flagitio, atque diras im precantur convivatori, si, quem domi hospitem inebriaverat, eum exire foras in conspectum ludibriumque hominum permiserit.