Latin
64
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 64
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc in eo occupatur, ut sacram Genealogiam extricando, Eum è Mahhammedis sangvine progenitum demonstret; nunc, ut factâ cum ceteris collatione, Eum orbis totius maximum &potentissimum Principem ostendat. Tristes nuncios intrare limina palatii non permittit; ad Acheronta abire jubens Regiae tranquillitatis turbatores. Si quid periculi vel calamitatum Reipublicae ingruat, quod suarum partium sit deferre, id larvatâ veritate sic narrat, ut vilescant imminutione damna, placeant jactantiâ successus per exigui, &spe delectabili audientem erigant. En mei temporis exemplum: Ex Bochariâ praedones, factâ in Chorasmiam irruptione, quater mille Persas fuderant. Haud reticendum praelium Director sic Regi retulit, ut suppressa clade, velitationis titulo veniret, in quâ, si qui conflictu ceciderint, (ita ajebat) incertum adhuc esse, cui parti magis fortuna faverit. Interim misit provinciae gubernator caesorum amissa aliquot capita, velut specimina fortitudinis suae: quae longis infixa hastis, solenni pompâ, quâ sub anni auspicio munera adducuntur, Regi oblata ac publicè ostentata vidimus. Parilis fortunae plura adducerem, nisi unicus typus assentationis genium satis exprimeret, &doceret: oportere eum, qui summi gerit officium ministri, etiam maximi adulatoris personam agere, &proSè nosse, etiam sinistros eventus ita interpretari, ut Regi, etiam odiosa si referat, semper ipse placeat. Ad ceteras actiones: nihil deprehendo Praesidem solertius agere, quàm ut benefaciat amicis &consanguineis suis.