Latin
65
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Hos ilse non dubitat, quovis modo extollere &maximis in regno officiis praeficere; sive id quoque spectare ad suimet secunentem, ive etum ad gioriam judicet dum Ilusnem reddit fortunam &nomen familiae suae; sive in eo saltem sequatur affectus suos, quibus homines naturâ in sanguinem nostrum propendimus. Quid si locus non vacaverit? Expeditum scias consilium esse, ut exturbet suis officiis alios. Rari enim sunt ex ministris publicis, quos magnus ille corycaeus non possit injustitiae, furtorum &contra fas administrati muneris convincere, &causam habere, quando volet. Amicis in antistitio constitutis, nullum quod praestare possit majus officium est, nulla patrocinii gravior tessera, quàm si eos Galatâ, id est, veste. Galau Vrrstus hahonorariâ, quotannis donari à Majestate curet. Lucem orarva asserto dabit, si de Galatis quaedam intercalavero. Magni res momenti est, à Monarchâ Persico honorari veste. Non donat eâ Rex alios, quàm quos bene de se meritos ac Gratiâ singulari dignos autumat. Non rarò Chani, Sulthani, Vestrii, &cujuscunque nominis sint Provinciarum Urbiumque Directores, hunc habitum à summo Praeside auri summâ &occultis precibus procurant, eo fine, ut sic decorati timeantur à seditiosis subditis; qui hoc pacto non audent accusare injurias &vexationes ejus, quem obtinere augusti judicii favorem persuasi sunt. Galatam duplex toga constituit, una stolae loco, altera pallii veniens, utraque ultra suras demissa &ad habitum gentis facta ex panno aureo, argenteo, Attalico aut pretioso alio, flosculis distincto. Huic aliquando velamentum capitis (tulibaan) &femorale cingulum adjungitur, rarissimè acinaces aureus. Transferendi muneris sparta non levis est, quâ Praeses ornare suos domesticos amat, annuae mercedi, quam ob servitia debebat, hujus beneficii fructum substituens. Quâ illi suppositione maximè gaudent, quia multò majorem compensationem ferunt à muneris Candidato, quàm stipendium fuisset à suo Domino. His togis donatos dimittit Rex Persiae Legatos exterorum Principum, Nec enim amicis Regiis aliud Regalis Gratiae insigne tribui in hâc Aulâ unquam obtinuit. Solenne etiam Magnatibus est, ejusdem tituli pannum largiri iis, qui egregio officii actu bene de se meruerant.