Latin
OBSERVATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 654
Unproofread scanNot analysed yet
Fidem efficaciae subscribunt prisci omnium gentium doctores, &in causis allegandis nil dubitant, naturam in operatione suffulcire ope daemonis. Quin, illustrata pu riori religione aetas posterior non adeo obsequio credulitatis &vanissimis superstitionibus renunciavit, ne viros in omni facultate enutriret, qui, cùm in ceteris rebus defaecati judicii &praestantissimae eruditionis documenta or bi exponant, de hoc tamen argumenti genere ubi disserunt, non erubescant vestigia credulae antiquitatis legere, &ex illis multas causas citare. Ex quibus prae ceteris nominare mihi fas sit Del Rionem, Arnisaeum, Hier. Jordantum &Rodericum à Castro. Sed ad Macassaros. Est huic nationi infractus in bello animus, gravitas in conversatione, &,generosa indoles, quibus illa dotibus tetricitatem coloris &formae corporis rependens, hobilissima gens nigritarum creditur. In illâ, uti maximè laudatur fides erga fidos reciproca &constans, ita nihil culpatur acrius, quàm arcana &tenax in infidos &perfidos vindictae cupiditas, quam in annos dissimulat, donec expleverit. Inde sequior sexus maritos &amasios, perfidiae in amore reos, sine poenâ inducti fascini nunquam dimittit: generosè tamen vitae &viscerum incolumitati parcens, perfidiae duntaxat instrumentum laedit, in tantum, ne consuescere pos sint cum ullâ mortalium, quàm cum uxore, vel cum illâ, cui soli fidem stipulati erant. Sed &viri, conjuges pari ta lione cohibent vicissim, ut, quieunque illis compressionem machinentur adulteri, ad quos vis conatus inglorii marcescant. Haec magia &fascinandi consuetudo à Macassaris ad alias migrasse videtur gentes circumsidentes, praesertim (quantum cognovi) Javanos, Malajos &Siamenses; quae gentes, vel ex petulantiam procos &concubinas, vel in ultionem maritos &uxores infideles ligare, &ad rem cum aliis habendam inhabiles reddere, mutuo consueverunt.