Latin
OBSERVATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 655
Unproofread scanNot analysed yet
Viget fascinandi hoc artificium, sed magis fortasse superstitiosum, apud Christianos Orientis; qui inter sacerdotales cerimonias, praesertim in ipso puncto copulationis, debilitatem sponso inferri ac inferendam declinari per maleficia posse firmiter persuadentur; &ab his adeo metuunt, ut nulli non magnares &divites copulationis actui adesse curent sagam, quae ligaturam inhibere, &hôc ipso à desponsandis dissidia ex hoc fonte oriunda declinare noverit. Quod, ut ex ipsis saepe auditu accepi, ita copulationibus praesens, his didici exemplis. Dunm circa Aulam Russicam versarer, quidam à latere summi Principis, (Dumdiake) mihi familiaris, cum illustri virgine nuptias celebraturus, id è primis consilio utriusque familiae agebat. ut adesset verula, magiae nomine apud Slabodae (suburbii à Germanis habitati) incolas celebris, quae inter sacerdotales cerimonias, ligantium, si qui adessent, conatûs, arte suâ illuderet. Atqui hanc referebat consuetudinem in magnatum nuptiis obtinere usitatam atque licitam. Quod equidem non mirabar; cùm qui superstitiones prohibere debeant, Imperator &Patriarcha, superstitionum tenebris ipsi involuti ac graviter effascinati sint. In Armenorum suburbano Civitatis Isphahanensis templo primario ad solennitates sponsalium noctu celebrandas, cum Legato invitati, vidimus fortuitò fascinantem virum, post templi ostium latentem; qui virgulam longam, quam sub axillâ tenebat in taleolos mussitans dissecaret. Rogatus à Dn. Leuenanber, nobili Sueco, qui primus gesticulatorem adverterat: quo fine id faceret? &de reverentiâ loci monitus, nihil dedit responsi, nihil ab actione remisit. Accurrit tandem ex cognatis, qui impedimenta submisse deprecatus, narrabat: id jussu fieri nupturientium, ut si quis coetui interesset alligator magus, ejus ille irrita intenta redderet. Hae supersumperititiorae &magicae actiones, uti publice inter Christianos Orientis permissae sunt, ita quoque occulte versantur inter Christianos Occidentis nostri, etsi à superstitionum veneficio Legibus &Religione prohibitos. Nec de sunt iis Philosophi, qui ligaturas per seram clausam, ligulam constrictam, cultrum parieti infixum, aliosve actus in puncto sacerdotalis copulae institutos, induci posse contendunt; ac praestigias praestigiis opponendo, illatas ex tali causâ ligaturas mictione per annulum sponsionis, vel per ansam lapidis sepulchralis, similibusque ineptissimis phylacteriis, nullis naturae causis nitentibus, curandas, publicè docent. Indignam sanè Philosopho sententiam! Nam infallibilis veritatis regula est: (docente Senuerto in Hypom.