Latin
OBSERVATIO XVI
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 656
Unproofread scanNot analysed yet
Phys.) Nihil agere ultra vires suae speciei; quominus affirmare congruum est, constrictiones, compressiones serarum, vel cetevas sagarum gesticulationes &verba mussitata, quicquam posse exferere virium; nisi fortè in animo superstitiosi hominis, qui imaginatione suâ influentes spiritus ad membrum expandendum requisitos, nullô negotio impedit, vel promovet: quos vero &ipse pudor non rarò in noviter nuptis ligat &ab officio retinet; solvit deinde ac restituit consuetudo &longior familiaritas. Qui effectus istos per incantatoris intentionem &vim imaginativam, in alius personam &corpus directam, explicare laborant, actiones immanentes &transeuntes malè distinguunt; &,Verulamio licet atque Helmontio sibi praesidibus, sententiam suam explodendis exponunt abfurditatibus. De Indorum, ac in specie de Macassarorum, ligaturis paulò fortassè mitiùs sentiendum est; quòd non solis peragantur actionibus vanis &ad rem nihil facientibus, sed praeterea requirant modos mediaque naturalia: quorum effluviis &magneticâ conspiratione quandam mentis alienationem excitari in adultero, &accedente levi consciens tiae &imagimani onis motu, piritus animales, siuidsimm ils &nutu mobiliora corpuscula, ab illapsu revocari; vel per me licet, quacunque alia ratione, mihi quidem occultâ, flaccidam constitutionem in momento induci naturaliter posse contendas: quandoquidem obvia ibidem exemplorum copia vix permittit de effectu dubitare.