Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 668
Unproofread scanNot analysed yet
re nisi natali solo videtur procerior orae Gusurattensis Palma, quae inebriantem liquorem GG Tarì (pariter, ac per universam Indiam Palma Cocos potum vinosum, Syri dictum,) ex praecisis spadicibus effundit; mitior verò, veraeque Palmae admodum aemula est, quoniam terrae natalis humente sabulo, modico sale nitroso, &fervore fota (quibus mirè Palmarum genera delectantur) in ejusdem Vulgus in Perside &proceritatem generose enititur. Arabia agresti familiae annumerat arborem suam Bdelliferam ρ90 Duum, aliis o Mokhl dictam, cujus Gummi o) Molhl Asrak, apud myropolas utriusque regionis, prostat venale, ex fructuum decocto, quod perhibent, inspissatum, coloris rufi, pellucidum &sincerum, Arbor haec ipsa est, quam in Paradiso quoque germinasse, indicat Hebraeorum vocabulum f2 Arabum voci EO,Bdellium denotanti, dubio procul aequivalens; nunc ejusdem ferax tantùm est felix, quà Sinum Persicum respicit, Arabia, &huic adversa ora Persidis SC Dsjask, nostris Capo de Jasques dicta, unà cum vicino deserti ejus dem circuitu, quem κατ ἐξοχὴν &velut proprio nomine olτ Biabuun, id est, desertum appellant. Quam ipsam verò arborem mihi haud visam, nequaquam Dactyliferae speciem esse, sed sylvestrem Palmam nuciferam folio flabelli formi, ἀυτόπτης mihi retulit attentissimus in Oriente Botanicus, Herbertus Jagerus, Vir inter Philosophos &Gymnosophistas eximiae auctoritatis, cui fidem subscribimus: Crediderim hanc esse Bdelliferam Chamaeryphem Serapionis. Mitis altera &hujus loci Palma est, quam nascendi fortuna melior, humanae curae &culturae subjiciens, Hortensem esse voluit, specisice Pama Dactylisera, &secun.