Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 669
Unproofread scanNot analysed yet
dum eminentiam, Palma sine addito, Phoenix veteribus, Persis ,&Moch, Nachl vel Nächli chormà appellata; cujus, sed potissimùm in Perside nascentis, historiam persequimur. Ejus Patria, in Asia quidem, (nam Africam non moramur) omnis est Arabiae Persidisque tractus, qui ab Indiâ ad rubrum mediterraneumque maria protenditur, versùs meridiem Oceano circumfusus, versùs boream trigesimum ultra citraque gradum attingens altitudinis. In quo verò nuspiam Palma magis luxuriat, quàm iis in regionibus, quae situ propiore Sinum ambiunt Persicum; quales sunt: versùs meridiem, Arabia Maskettensis, felix quoque nuncupata, ex ubertate dactylorum, quibus &cives sustentat suos, &citeriorem quoque Indiam alit; Versùs orientem, Carmania deserta, nunc C Meckraan dicta, ad Sindi provinciamusque, sive Indi fluminis alluvionem; ultra quam, teste Garzia, nullum Palmae hujus est vestigium: ut mirer, unde Georgio Andersonio Dactyli venerint in Kara Kitaja. Itiner. Lih. 2. cap. 19. Sanè, qui ejus arboris natale longiùs in orientem protulerunt, quique Palmarum vel folia pro papyro expeti, vel spadices earum vini feraces esse retulerunt, illi vel con generes sylvestres, vel Palmas nuciferas cum dactyliferis confuderunt, quale non est viatoribus indoctis, vel supinis, errorum genus insolens. Versùs occidentem; quicquid terrarum ex Babyloniâ per Susianam ad Basrensae usque protenditur illustre ostium illud, quod Euphratis Tigridisque aquas, communi alveo Θx La Sjet el arab receptas, in Sinum Persicum effundit, atque inde dactylorum PPPP 3 lorum magnam vim ad exteros mari dimittit.