Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 670
Unproofread scanNot analysed yet
Verius Septentrionem antiquae veraeque Persidis φύχώ Fars dictae pars australis, quam ad Orientem Carmania, ad Occidentem Susiana terminat. In hâc verò nulla est ditio, quae caryotarum vel delicatiori genere, vel majori affluentiâ dotetur, quàm ρ/ &2 Dsjahrom, ex quâ illae per regni universi partes &provincias (quas omnes incolae no mine &,al Iruun, nos, non Persidis, sed Persiae vocabulô complectimur) ipsamque in Tartariam &Georgiam pervehuntur. Ex ceteris territoriis ditiori annonâ gaudet provincia) Laar, &quam hodie includit, olylo Daraab; Carmania item, nunc C Kirmaan appellata; &inprimis ea provincia, quam Sinus saepè dictus alluit, ab insulâ 6– Dsjeruun, (nostris Ormus, vulgo Persarum 6 Hormius) Dsjerunaat denominatur: cujus ego nunc squalidae ac torrentis terrae in amplexu, sub umbrâ Palmae arboris, descriptionem hanc meditor. Rectè dictavit Strabo: Regio (Persis) magna ex parte nuda, nihil habet praeter frutices &Palmam, quae in Babyloniâ &Susianâ &in orâ Persiae &Carmauiâ permulta est, de Situ Orbis Lib. XVI. §. III. Coelo Palma gaudet torrido &aestuoso, terrâ autem sabulosâ &limosâ, levi &nitrosâ: ex quo igitur ceterae stir pes intereunt, eodem loci geniô arbor nostra delectari, imò solô foveri dicenda est; quandoquidem in coeli benignioris regionem, fundum licet opimum, transplantata, vel emoritur protinus, vel, si vitam servet, sterilis &parva consenescit. Idem observavit Theophrastus: Caloris, dum ait, avida est, &frigidum ferre nequit, fructifera vero sterilescit in Graecid. Hist. Lib. 2. cap.