Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 682
Unproofread scanNot analysed yet
In nostris Regnis, quoties ex siccitate coeli annonae caritatem luimus! Vindicari segetes ab hôc genere calamitatis possent, si agricolae has irrigationes exercere impigri nossent, vel socordes vellent. Trituratio quoque, (Fig. 3.) si ad hujus coeli morem institueretur, multis parceretur laboribus. Hîc enim ruri defalcatas fruges trahae subjiciunt, serratis rotulis armatae, quam dum insessor auriga equô, oculis velatô in orbem agit, eâdem unius diei operâ &grana elicit, &ipsum stramen in paleas comminuit. Bobus hôc coelô moles &robur corporis est, humeri insigni tubere eminent, velut ad jugum omnino natis, aures pendulae sunt, &pilis longioribus marginatae, cauda humum demissa in pilosum tuberculum decorè terminat, cetera nostris sunt similes. Pabulum in palmetorum angariis versantibus porriguntur cocta palmularum ossa, &Acaciae cujusdam, E Mocheir dictae, stolones ac ramusculi, qui huic arbori pingues, nutricioque succo admodum sunt ditati; hos dividunt in bacillos cubitalis longitudinis, tum parumper ad ignem torrent, tostos ad aliqualem mollitiem lapide lignove feriunt; sic praeparatos tum camelis, tum bobus, priùs (ut pascunt jumenta) ad cubandum incitatis, in os ingerunt manducandos. Testantur custodes, hoc pabulô jumenta maximè delectari, &in ergastulis fatigata, promptiùs instaurari, quàm foeno vel gramine possent, cujus tamen alimenti genus campi palmiferi non producunt. §. III. Gnaros deinde in hoc esse palmicolas oportet, ut pullulascentes in ipso caudice stolones, (quod in adolescentiâ arboris maximè contingit) ad internecionem evellant; ne pereat arbori, diviso caudice, simplex proceritas &decor, fructusque diminuto succo macescat, &de genitali, quod solet, dulcedine suâ remittat.