Latin
RELATIONES BOTANICO-HISTORICAS
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 683
Unproofread scanNot analysed yet
Rarissimè tamen sic duplicatam progerminare contingit, nec nisi in iis tantùm arboribus, quae in humo praepingui &ad rivorum margines consitae, ex humoris &alimenti copiâ supra modum luxuriant. Pari rigore extirpandi stolones sunt, qui è radicibus fruticant, praesertim si copiosi eodem nisu proveniant, nisi eos possessor pro traducibus servaverit: quo casu nec triennium ultra ferendi sunt, quin eradicentur; ne, subtractâ parentibus alimoniâ, verè nimis Phoenicis lusuri fabulam, ex paterno exitio sequiores adolescant filii. Illis tamen, qui, è radice, interjectis aliquot à stirpe passibus