Latin
684
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 684
Unproofread scanNot analysed yet
Instituendae sectioni destinare amant vernale aequinoctium, à quo Persae anni auspicium repetunt. Eo enim tempore ut novo habitu corpus decorari oportet, ita superstitionis usu in arbores devoluto, palmis quoque ornatum conciliari volunt resectione earum frondium, quas praeter decus resupinas &marcentes vident. Sed huic primae &quodammodo inconditae frondium putationi, à quâ pollices inaequali longitudine prominent, non aequiescunt curiosi possessores, qui elegantiam non magis arboris praestantiae deberi, quàm suo honori autumant; Quales sunt rustici circa fines palmigerae Persidis boreales, qui quantò mitiori fruuntur aurâ, tantò quoque impigriores, non gravantur in gratiam pompamque nutricis suae scapos pollicum, à primae amputationis incuriâ residuos, &inconditos decussatim, &ad bases usque suas, serrâ proscindere. Mirum, quantum haec suprema cultoris manus &arbori addat decus, &aspectantium oculis voluptatem pariat: dum generosae proceritatis caudex per aequales &politos pollicum gradus alternosque ordines gratiosè assurgit, &in comam, perenni elegantiâ viridantem, superbè definit. Persae sunè, orationem collaudantes venustam, venustiùs eam nesciunt, quam Palmae comparare, &periodorum gravem decursum &elegantiam, graviori, quàm ὄ242 Nachli sjirin, id est, dulcis palmae titulo exprimere. Praeterea iterata resectio eam utilitatem praestat. ut sinus omnes ac latebrae removeantur, ne in iis vel delitescant varii generis insecta, quae caudicem erodere consueverunt, vel consistere pluvialis humor possit, ex quo reticulatum, quod arborem involvit, tomentum putrescat, &superficies arboris exedatur: Hoc neglectu enim, ipsi pollices citò abscedunt, &nudus caudex foedam refert cariem &exesa lacunarum stigmata; sicut nobilissimae arbores sic deturpatae, ac ante senectam squalidae, apud supinos rusticos australes, sectionum negligentes, passim conspiciuntur.