Latin
685
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 685
Unproofread scanNot analysed yet
Ad culturam quoque spectat Cura aegritudinum. His tamen rarissimè obnoxia est arbor tam venusta &felix nostra; utpote quae adversus injurias quasvis instructa est, sali ac sabulo sueta, sitis patiens, &crassarum donata fibrarum ductibus ac laxè patentibus poris, per quos facilè digerit &exspirat, quicquid eum sueco nutricio suppediratur heterogenei, à quo rimeri periculum intestinum posset. Praeterea adversus ardorem, tempestates, insecta &externos quoscunque casus &injurias satis firmata est, ut, si quid ex his fontibus obvenerit, id communi fato cum plantis ceteris patiatur. Tribus tamen magìs divexari dixerim: Tineis, formicis &locustis; his namque copiosam melle suo indulget escam; illis retium latebras &asyla axillarum; istis lignum in ambitu effoetum. Locustarum impetûs rariores, accensorum ramalium flammâ plerumque avertuntur; Verùm, harum verendâ incursione totae provinciae quandoque ita inundantur, ut nulla non planta sub atroci gemat tyrannide nequam illius &damnificae bestiae; quod ubi evenit, non Vulcanus cum Cyclopibus à palmis eas arcebit, nec annonae caritas ullo praesidio cavebitur. Formicis &tineis studiosâ caudicis purgatione occurritur; Ab Asâ foetidâ Hing expeditum RYIF 3 tum remedium petit ditio G Disgunn, hujus succi natalis: nimirum hanc Asam stemmati circumponunt, aut ejus radicem elicibus injiciunt, ut aqua stygio foetore imbuta, palmeae radici affluat, &cum alimento distributa, exitiali vermiculis, intus latentibus, antidoto sit: perinde ut lumbrici abdominis medicamenti amarore extinguuntur.