Latin
717
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 717
Unproofread scanNot analysed yet
Dsjeruun &ὡί &Dsjerunaat appellatur, ab Afris, Arabibus, Indis, Persis, Armenis, Europaeis habitatum; maximam civium partem constituentibus Multhanis, sive Benianis, gente Indorum omnium humanissimâ ac religiosissimâ. Mireris, quàm haec populosa civitas per aestatem ab hominibus inanis ac desolata jaceat; dum ne centesima pars civium in eâ videre ardentem Caniculam sustinet, imminentem veriti ceu vitae pestem, ut, qui in hoc purgatoriò aestatem remaneret, ne mendicum quidem, vel quemcunque suae spontis hominem nullô praemiô induxeris: Saltem ampliori domui custos immanet verna, vel libertus aliquis senex, vel anus serva, quam, ne ex climate contabescat, ante mediam caniculam redux excipit vetula alia. Soli, quod mireris, Belgae, qui Illustri Societati hîc à commerciis sunt, littus non deserunt, sed saevienti coelo vigorem aetatis ac genitale robur corporis pertinaciter opponunt; nihil territi molestiarum iliade, cum virium dispendio quotidie absorbendâ, nihil feretris sodalium, quos aestivo ardore detritos atque enervatos, quae vis deinde febricula exanimabat; nec civium exemplis cauti, qui licet injuriis coeli patrii ferendis aptiores nati sint, maturô tamen profugio se subducunt, ut– germesiir, (sic vocant terras immodicè calidas) cum serhèd, (sic mansiones aetheris temperati) commutando, valetudini ac vitae suae consulant. Quibus verò bene valere jussis, iter ego cum civibus ad palmeta nunc proferam, si priùs formidandas fugae &profectionis causas, XXXX 3 quas duus ipse olm a siliedium exantlam, tum popususem proficiscendi rationem atque his annexa, exposuerim. Primates loci, (Archisatrapa, officiales &principes mercatores) quos non penuria ad palmeta, sed aestivus squalor transire ad aestiva monet, alii ad urbes contendunt mediterraneas, opibus &vitae deliciis instructas, quan quam distantissimas; alii in propiores montium recessus algidos &aquosos refugiunt, non minùs hîc cum familiâ commodè, quamvis sine luxu, moraturi.