Latin
718
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 718
Unproofread scanNot analysed yet
Circo hominum maximo cura peni &fortunae modulus metam profectionis ad palmeta constituit; quae, etsi non aequè mitigandis caloribus apta sint, quod &aquam parcè, &umbras rariores praebeant, quin &ventis aestuosis obnoxia sint; hospitem tamen suum minimo sumptu alunt, &sine magnis viatici expensis recipiunt; quippe octiduô, si longissimè, ab urbe remota. Ad auspicandum iter aura commodior est mensis Maji: nam haec tanto calore nondum aestuat, ut oriente ac decliMelius sibi vi die iter capessi non possit sine molestiâ. consulunt, qui iter primo Vere instituunt, &sic Majum atque Aprilem anticipant; quandoquidem infelix solum malignis &arsenicalibus, ut sic loquar, spiritibus, quos hoc tempore excludit, aërem contaminat, illinc à boreali jugo montium, Ginau &Geruun, quod littori à quatuor parasangis opponitur, hinc ab accumbente australi aurâ, velut claustro, cohibitum, ne difflari possit. Cui eodem tempore accedit praeceps à frigore, non vehemente quidem, sed peracuto, caloris incrementum: quae pernix &perniciosa varietas, aëris vitio sociata, humores corrumpit, &febres gignit acutissimas, paucos intra dies tragicum ludentes in scenâ Praeterea, mancipes Ver adultum humani corporis. evocat, ad palmarum conductionem, nunc more solito instituendam.