Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 72
Unproofread scanNot analysed yet
Equites quoque militant; praeter acinacem, lanceâ, arcu, &gravidâ sagittis pharetrâ, alii sclopetis quoque instructi. Corpus hodie sistunt priori aequale, vel non multò minus; nimirum quindecim vel 18000 circiter armatorum. Horum dexteritati Reges immunitatem suam credunt omnium tutissimè. Nihil enim de eorum inobedientiâ metuendum est, qui in fide &mancipio educati sunt; nihil de conspiratione, qui inter se affinitatis vel cognationis causam non habent. Optimo quoque consilio introducti, qui se palam opponant nobiliori Turcorum, &ex superbiâ antiquitatis &innatâ Juris opinione, sublestae fidei militiae. Tertius est QS Tufenktssi agasi, id est, Dominus sclopetariorum. Haec ex rusticis &operariis selecta est militia pedestris, prae ceteris mascula &robusti femoris, ensibus &sclopetis, &nonnunquam (pro ornatu) scutis instructa, corpus constituens non minus 50000 armatorum. In campum, more desultoriorum, equites comparent, desiliunt conspecto hoste, &pedites militant. Ridentur ab equitibus, pedestris militiae insvetis, qui illos alef sjiemsjur, i. e. herbam pro ensibus, per contemptum vocant. Utramque hanc militiam primus, quod dixi, ordinavit Chodabendei filius Abassus; Ille, cui ex utroque, tum praeclari regiminis, tum belli gloria, Magni cognomen dedit. Tubtsst Duces in militari ordine sequitur pasji, i. e. bombardarum &armorum magister generahabet, &archithais; qui ipse &marium inspectionem Verùm, naves milassi munus, si classe militandum est. litaItares, Perit, non fubent, nis pro commerels factus mi. nores, quibus Sinum &mare Gaspium trajiciunt. Functio ejus non est gravis momenti aut molis; unde dignitate plurimis ex togato ordine inferior est: eum tamen, quòd ex militari censu sit, hîc sistere conveniens est. Apparatus bellicus reservatur in εl 2( Dsjebeh choneh.