Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 73
Unproofread scanNot analysed yet
sive armamentario, quod exhibet castellum Kalai berrùk; Curules autem machinae vix suppetunt: Pro ornatu atrii Regii serviunt, quae à Lusitanis, olim Regno pulsis in Ormusio, Congo &Laro urbibus relicta sunt; pauciores pro defensione in fortalitiis invenies, credo decem omnino in Gamronensis ripae propugnaculis, nec plures fortasse in castello Ormusiensi. Quas olim Dux Holsatiae miserat, eae in urbe Casbino ornant introitum horti Regii. Omnibus illis superior estγγα ἔξ Sipah Salaar, sive Imperator generalis Regni, Praesidem dignitate excipiens. Sed ejus perennitatem sequior aetas sustulit. Collecto saltem triplicis militiae corpore creari, &finito bello rursus dimitti solet. Pariter, si expeditio singularis suscipienda venit, novus exercitui Dux0 Sardaar constituitur, qui &ipse rebus compositis exauctoratur. Habet hoc triplex militum genus suos quoque Chiliarchas, Centuriones &Decuriones, quos vocabulis ex Turciâ citatis (Persarum enim vernacula militares terminos non habet) Min bassi, Juus basji, On bassi appellant. §II. Militia omnis, qua Persiae Majestas hoc pacis tempore decoratur, per Regni provincias, quò sustentari commodiùs possit, distributa est; universa numerum superans armatorum 90000; qui, si in armis non prostant, in chartis tamen &catalogis rationum inveniuntur. Quandoquidem mustos abiorbet rai Sana panum. 1aubus, donec eis in campo opus est, sustentari debent, quibus interim subesse quoque &párere tenentur.