Latin
728
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 728
Unproofread scanNot analysed yet
aabi gadiir, seu puteis excepta, quam Caabi tsjah, seu viva scaturiens, quam 2. G aabi tsjesjmèh, seu rivo defluens, quam &,C aabi ruud, seu per incilia in alveum adducta, quam CS C aabi haus vocant: His enim vocabulorum differentiis stationes dignoscunt, &ipsam aquae copiam &bonitatem in siticuloso climate distinguunt. Hospitia hîc frustra quaesiveris: coelum tibi tectum est, sed purum &nullo foetens fuligine; lectica humus est, nullo contagio aut sudore infecta; fons dolium exhibet, non vini, sed liquoris sinceri, nullo mangonic adulterati, promptuarium. Hospitari hîc sine sumptu licet, dormire impavidè, bibere gratuitò, satiari epulis, non quas hospes obtrudit invidus, sed quas ipse providus &frugalis tuâ manu asportaveris. ni11 Aquaria, quibus dicimus stipari Karwanseras, (Vade Fig. §. 3.) ut plurimum illius generis sunt, quae condunt brumales imbres ex terrae superficie receptos. Structura birkeb, lacus aab anbaar vocatur. Lateritia sunt, figurae rotundae, cellis ingentibus similia, triginta &lius passuum in ambitu; in terram tres quatuorve orgyias demissa, unicâ tantum vel gemina orgyjâ ultra terrae planitiem exsurgentia. Summitatem claudit ingens unius arcus hemisphaerium, quod radios eminus arcenerendo, aetem stus enmpetus e adgelatonem snuonise momentum tribuit. Quatuor habent portas in erucem oppositas, angustas, patulas, undique imbris affluentiam, auram spirantem, &hospiti aditum permittentes: interstitia portarum, si major ambitus sit, humi perforata quoque sunt, ne quà humor arceatur allabens. Duo in aquariorum contemplatione animum suspendunt: unum oblectatione, alterum fastidio. Oblectat sonus immanis, qui in eo excitari potest levi ante portam collisione; innumeris enim duplicationibus agitatur, tempore non breviore deficiens, quàm quis orationem recitaret dominicam.