Latin
729
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 729
Unproofread scanNot analysed yet
Ex tonis unum prae ceteris audies resonare clariùs &longiùs, prout is, concavae magnitudini &figurae certâ proportione responderit. Fastidium sordes pariunt innatantes, videlicet bufones, phalangia, eicadae &illapsorum animalium cadavera; ut taceam foeditates telluri abstersas, quae tamen, quod pessum actae, haud conspicuae sunt. Quibus omnibus potabilem varie inquinari, nemo negabit, nisi cum Musulmannis credat ex Imamorum Theologiâ, quod aqua in loco excedente tres pedes trinâ dimensione, (in longum, latum &profundum) à receptis impuritatibus nunquam possit inquinari, §. III. Xenodochiis, quas,ob, B Karwaanserà vocant frequentissimis gaudet Persia borealis, singulis proprium nomen referentibus, vel à conditore suô, vel quacunque sorte nactum; Raris admodum, nec nisi ad vias regias, donata est regio australis: haec enim expers injuriarum, quas domuum praesidio declinamus, tectis saltem pro umbraculis utitur. Malunt viatores diurni umbram &meridianam requiem capessere sub obviâ quâdam Acaciâ, Cupresso, Platano, aut consitam propè fontem arbusculâ quâvis, Zz2Z viS, quam inter squalores annelare parietum.