Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 750
Unproofread scanNot analysed yet
De exsiccatis idem non sentio, quod cum duritie compagem nacti sint firmiorem, styptieam &concoctu difficilem. Vidi, per deserta profectus, asinis oneri succubituris oblatos fuisse dactylos, priùs in massam, demptis ossibus, subactos: quibus illi deficiente pabulo promptissimè instaurari, labores diaetae feliciter superabant. Ossa ad aliquam excocta mollitiem, dejugatis bobus dantur pro pabulo. Syrupo è dactylis elicito, plebs in crustulis butyri loco, in oryzâ &pulte pro condimento utitur, non indies, sed in conviviis &festivitatibus, quibus genialiter epulandum erat. Carmania septentrionalis butyrum (quod copiosum utribus dimittit, ab aëre liquens instar olei) hôc syrupo percoquit, qui illud à corruptione salis vice conservat, &in fundo tandem instar muriae subsidet. Vinum ex dactylis aquâ perfusis fermentabant veteres, ut testantur Strabo &Dioscorides: nec artis hodie oblita est Natolia, quae eam rariùs &clanculum exercet, rigore prohibita religionis Mahhammedanae, praesertim interdictô Legislatoris 12 Dsjaafar, qui vinum inter 8. e Nedsjasaat Asjereh, i. e. decem impuritates reposuit. Spiritus verò licet vetitorum decuriam subeat, frequentius tamen destillatur sub medicamenti nomine, ad ventriculi cruditates &tormina levanda; quod ut praestet efficaciùs, adduntur ante destillationem, a ditioribus radix Chinae, ambra &aromata; à plebejis radix Glycyrrhizae &herba Affinthiin, id est, Absinthium Persicum, planta à nostrate Absinthio prorsus heterogeneâ, sive haec, sive illa Absinthii thuim nomen jure possideat. Addi ab alis vidi radiculas Nagiir, seuIschir, i. e. Schoenanthi veri, ter raeque huic genuini; tum herbam alterutrius Sementinae, praesertim Turcicae.