Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 751
Unproofread scanNot analysed yet
Duplex enim hîc crescit, una ρν Dirimneh Fars, id est, Sementina Persica, quae in Regni desertis ubique luxuriat, semen ferens leve, à folliculis suis aegrè separabile, &ut plurimùm inane: altera —Dirimneh Turkì dicta, i. e. Turcica, quae rarior &montium alumna in ipso flore exarescit, nec nisi in Turcostanâ, (Turbestaan) quae ei nomen dedit, semen progenerat; quod ad Europaeos translatum, seminis Cynae &Zedoariae appellationem recipit. Externo usui Palma omnes suas concedit partes: inprimis verò, in construendis tuguriis, caudices, in trinum fissi, palos &trabes constituunt, quibus tectum &tota aedificii fabrica innitatur; cetera omnia ex palmeis frondibus sine clavis &normis, sine arte &industriâ clathrata sunt &rudi manu compacta. Sed quae ruditas non omnino materiae, sed agresti desidiae debetur; nam in oppidis passim invenies elegantis structurae domus caementitias, quae ex palmeo ligno trabes, ex frondibus intergerinos exhibent non indecoros. Hinc Bellonii &Alpiui de architectonico ligni usu dissidentium, facilis erit conciliatio: si caudices palmeos ad architecturam (ob fibras crassas laxèque cohaerentes) nihil valere Bellonio concedas; trabes tamen domuum in Aegypto constituere, credas Alpino. Supellectilia aediculis Palma etiam substituit; pro cremio enim ramalia, pro scopis racemi, pro urceis &scutellis inanes spathae serviunt, in formam desideratam flectendae. Ex spadicum verò scapis bene praeparatis torquentur funes firmissimi, ad navalem apparatum necessarii.