Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 756
Unproofread scanNot analysed yet
Accusare si uspiam licet fata rerum vertentium, licebit sanè in Ormusio, illo palmiferarum provinciarum capite, ejusque civibus Ogyritis, in quorum nunc portum Gamronensem (nam ex eo digressus fui) domum me recipio. Illustris haec illa, si priscos rectè conciliamus, Ogyris Insula est, Erythraei Regis, quod Plinius testatur, monumento nobilitata, Caramanidis famosum promontorium, quod è salo promit caput, ut loquitur Ptolomaeus; Arriano, Strahonique Armozum &Armuza, hodie gvc0 Hormuus dicta: Sive enim ita à fundatore suo, viatorum Deo τοῦ ἐρμοῦ, id est, Mercurio nuncupata sit, ut Athan. Kirchero videtur; sive saltem in proventu L.. Churmaa, i. e. Dactylorum, quod vero similius est, nomen suum invenerit; sedes sanè Regia fuit, Regni metropolis &totius Orientis emporium. Priscos Persas audimus, &cum iis non multis retrò annis victo. res Lusitanos dixisse proverbio: Si orbis terrarum annulo comparandus sit, Ormusium ejus dicendum esse diadema.