Latin
RELATIO X
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 757
Unproofread scanNot analysed yet
HIaec olim meta, haec cynolura atque polus fuit, quò ante Europaeorum in Asiam navigationes collima bat acus mercatorum totius Orbis; unde depositas Indorum merces petebat Asia minor, Aegyptus, Graecia &ulterior Occidens; unde Europaeae nationis fama sub Frengi nomine (sive à Phrygibus, sive à Francis hîc appulsis) per omnem Indiam percrebuit atque inclaruit; ex quo Insula jure meritô trium mundi partium portus nuncupanda fuit. At, ô llium! desiit Ormusii nomen; inclytum corruit regnum; civis cum regno occidit; cum cive urbanitas, cultura, artes amissae sunt. Nihil enim cum ferat siccum illud ac sterile coelum, nisi taedia humani generis, sola locum mercatura &quaestûs amor populô repleverat. Europaei igitur, postquam coeperunt Orientem frequentare navibus, &aurea vellera petere ex ipsis natalibus, per orbem distribuenda, desiit in Insulam mundi mercium depositio, &confluxus gentium ad mercaturam; politioribus sensim hinc &ex tota, quà mari adhaeret, provinciâ regressis in mediterraneas, sub mitioris coeli praesidium. A quo tempore negotiatio ibi nulla viguit alia, nisi quam sola Persia cum Indis ac Europaeorum Societatibus reciprocat. Cujus instaurator Rex Abas Magnus ex Insulâ cives, domùs mercationum &officinas commoditatis causâ transtulit ad oppositi littoris oppidulum Ghamruun, seu Gamron, quod inde in populosam urbem provectum, à Serenissimo auctore nomen adscivit recentius Ee 0 Bender Abasi, i. e. Portûs (Regis) Abasi, prout Rel. 7. §. 1. insinuavimus. Insula cive suo exuta, nihil de prisco splendore, quàm nomen vetus retinuit; vadi vix de conditione vel loco ampliùs constat; emporii toto Orbe celebris, quod in boreâ- occidentali Insulae extremitate magnificè superbiebat, quasi mari imperaturum, nunc desolata ac diruta spectantur rudera; saltem castellum ei praefixum, custodiCo ecc 3 stoditur otioso praesidio septingentorum miltum, qui amen magnam partem temporis inter cives terrae firmae degunt, squaloris inter pomoeria pertaesi.