Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 76
Unproofread scanNot analysed yet
Tympana quoque variae magnitudinis pulsantur, sed manu indoctam, &militares actiones, sive jussa ductorum, neutiquam exprimente. Haec intersonant tintinabula magna &la, instar pelvium, ex plano subcava, quae exterius in media bullâ manubrium habent, cujus ope ad invicem percussa, aures humanas satiant clangore intolerabili. Accedit, dum in conflictum ruitur, brutalis omnium vociferatio: Ferri! jerri! jerri! i. e. vade, perge, curre; quâ &ipsa crepant aethera, ac si coelo terra misceatur. Marte aperto adoriri hostem, aut militum aequali vel minori robore praeliari, Persicum non est: Bella gerentibus instituta Persis sunt; ut destructis pagis, resectis pontibus, regionibus depopulatis, hosti solitudinem &deserta objiciant, quò commeatu interclusus, suâmet calamitate pereat; pari modo ut in civitatibus nostris, diruendo proxima aedificia, incendium extinguimus; praeterea, ut in pylis &viarum angustiis latitantes, in transitu hostem obruant inscium; tum, ut constituti in montium anfractibus, cacuminibusque naturâ firmatis, hostilem exercitum observent, &secundis occasionibus, nil tale metuentem insiliant ex improviso; Verbô, ut nunquam suâ fortunâ vel fortitudine freti, sed semper Mante securo militent. Hoc modo Schab Abassi Magni aetas exercitum potentissimum Turcorum, qui Persidi excidium juraverat, sine militis jacturâ vicit: Nam destructo ponte fluminis Aras, cum adjacente urbe Sulphâ vicinisque pagis &oppidulis, eorumque civibus Armenis ultra 40000 cum omni supellectili Isphahanum ac rura mediterranea translaris, obex hosti solitudo relicta est; ex quâ, siti fameque confectus, in summâ confusione terga dare coactus est. Hostes Persae simul ac vicinos habent, ad Occidentem Turcos, ad Orientem Indianos. Cum Russis ad septentrionem, &Arabibus ad meridiem, profunda pax colitur. Turcis autem Persae fortitudine &arte bellica cedunt, superant petam eos pndlentir eivli, seientis, moru humuiute, decore vestium &corporis elegantiâ. Indianos verò In omnibus attributis illi post se multis relinquunt parasangis; Coeli enim intemperies calida ac humida Indorum corpora sic disponit, ut ad famem, sitim, penuriam, montium asperitates, solitudines desertorum, itinera &quaevis sortis bellicae incommoda ferenda planè inhabiles nati sint, &mulieribus debiliores. Vicinos ad Septentrionem Tartaros Usbecenses, Persarum non hostes, sed praedones nomino etsi gentem belliocissimam; nec enim illi, suis nunc divisi viribus, bello provocare Persas facilè audent, sed turmis praedonum, superatis desertis, in Chorasmiam irruunt, &onusti praedâ ad Patriae latebras refugiunt citiùs, quàm miles provinciae arma ad resistendum capiat.