Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 75
Unproofread scanNot analysed yet
rio, quibus ordines, motus &incessus militum, quibus bombardarum volubilem usum, quibus armorum varietatem, ignium missilium structuram, fortalitiorum partes, machinas bellicas, atque regulas artis Imperatoriae explicaverim. Arma illis sunt lancea, sclopeta, arcus &aciArmatura. naces; tormentorum &mortariorum nullus illis in campo usus est. Color vestium singulis cohortibus non est idem; quisque pro placito suo tunicatus est: Hic brachiale sibi assuit; ille loricatus quasi incedit, iste mitrâ plumam gerit; alius alio ornatu oculos allicit. In campum cytreductis nullae in castris metandis regulae observantur; tendit quisque, ubi valuerit, tentorium suum. Tanta inde funium permistio, tanta confusio turmarum oritur, ut credam, sic obrutam linteis &somno multitudinem, suffocari subdolè ab hostium manipulo posse, si is improvisâ nocte irrumperet. De propinquo tamen hoste ubi suspicio est, cavere sibi excubiis solent, in summo montium constitutis, quae dato signo adventum prodant. Itinere Viθtu &labore fessis, panis non distribuitur; quisque pro modulo sibi suo de victu &amictu prospicit. Castra tamen sequuntur propolae; qui in tabernis carnes, panem &fructus exponunt venales. Venditur, quibus nummi sunt; creditur quibus fides est; qui neutro gaudent, ii divagari noctu, furari, rapere, latrocinari duro necessitatis telo coguntur. Musica militaris nostratium, quâ vel aniIustrumenen musoca. mos demulcemus ad contemptum mortis, vel ad praelia fortiter capessenda accendimus, apud Persianos non auditur. Nullam illi sonorum concordiam edere edocti sunt. Tubis autem utuntur aenaeis, longis &rectis; aliis quidem strictioribus, aliis peramplis, &similibus cornu acustico Anglorum, quô ad magnam distantiam loquimur: his illi edunt boatum vastum, inconditum &tremulum; illis screatum, instar rudentium asinorum.