Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 78
Unproofread scanNot analysed yet
RELATIO VI. Primates Aulae togati, quibus in Regio Consessu locus est. uces sequuntur Officiales togati; quorum Primates potissimùm Relatione praesenti sistam, eum servaturus ordinem, quo illos considentes vidi in publicae Admissionis convivio. Sed is non idem semper servari dicitur; quod priorem saepe occupet, non qui officii dignitate major est, sed qui ex Regio affectu honoratior. BO Nasir Vox Arabicè Inspectorem significat. Magister est, &Oeconomus Aulae generalis. Gallicè vocaveris Grand Maitre d’hotel, Italicè, Major dome. Is praepositum agit Karchaanèb, sive Officinarum domûs Regiae, ordinatorem structurarum &operum mechanicorum, curatorem victûs &amictûs ad aulici corporis necessitatem, dispositorem eorum, quae ad vitae Regiae delicias luxumque pertinent, ut plura taceam. Operosa est administratio &latè patens, sed curatori suo ingentem reddens fructum, ex quo Persicè possit, id est, splendidè &luxuriosè vivere. Emolumenti magnitudinem vel Nasirii, vel reliquorum officialium, non facilè quis detertemnmnene. Vinitur enim non ex delmno Asio, sed ex nefario &incerto quaestu, qui pro variâ occasione &cujusque vesanâ opum cupiditate major est, vel minor.