Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 79
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullos hic Nasirii indigitabo, ut erudiamur de ceteris par ferre judicium. Scire igitur oportet Nasirii partium esse, ut ministros &opifices officinarum scribat &deponat, salaria iis decernat, eademque, Majestate praemonitâ, quotannis augeat vel imminuat. In Aulâ vero ac officinis cum quasi annua tantùm officia sint omnia, adeoque muneris quisque sui incertus vivat, inde fit, ut annuo appropinquante perlustrationis termino, singuli ad sospitatoris hujus aram, aureis manibus compareant, alii metu agitati futurae exauctorationis, alii spe invitati maoris beneficii. Salaria iisdem mutila distribuit, retentâ à singulis certâ portione, ad compendium laboris sui. Ex Aulâ, vel officinis, ad officium civicum si quis vocetur, non sine jacturâ magnae partis salarii dimittitur, quam Inspector, nullo juris titulo sibi vendicat. Omnia superant munera à supplicantibus data, sive beneficia ambientibus, sive onera deprecantibus; tum ea inprimis, quae largiuntur Provinciarum Directores &Magnates, non alio fine alii, quam ne sibi noceat, si prodesse nolit; quippe cùm ei quotidiè loqui familiariter cum summo Principe liceat, multa quoque machinari in aliorum fortunam vel detrimentum potest, datâ quacunque laudi vel vituperio occasione. Oγα Wakahnuwiis id est, Scriptor occurrentium rerum. Vocatur etiam QQ&9 Vasiri isjep, id est, Vasirius sinistrae, quoniam in Senaculo sedem in latere ad sinistram Regis occupat. Nobis eum appellare liceat Magnum Secretarium Statûs, quoniam Serenissimi decreta &mandata, Principum exterorum per Legatos desiderata &epistolas, nec minùs Majestatis suae resolutiones &resporirehoni onus, tum quecin que in Auli. Regnb, &. Ric. gionibus finitimis memoratu digna accidunt, Diariis consignat. ἔγo Diwaen begì, id est, Supremus Criminalis Judicii Dominus.