Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 81
Unproofread scanNot analysed yet
Horum sustentari ex Regio aerario bis mille solent; Parsimonia Solymanni tantùm septingentos alit, totidem in defectum subordinatis ex militiâ Regni. Munus illi incumbit dirigendi ordinem Consessus Regii Medsylès, &,quae ad convivii splendorem attinent, procurandi. Invitatis ipse locum assignat; Introductos a Mahmandâro Legatos, manu ulnae suppositâ excipit, &ad deponendam reverentiam throno adducit Regio; inde, si convivio dignentur, locum sedendi monstrat. Stationem habet ante Regis faciem, modico spatio remotus; auro cimeliisque gravatum tenens scipionem; oculis semper Regiis intentissimus, ut ab eorum nutu jussa excipiat, dicto citiùs exequenda per subordinatos; Hi enim, velut Mareschalli interiores, scipionibus pariter instructi, sparsum ad usque fores atrii ordinem constituunt, ut imperata velocissimè, vel ipsi peragant, vel, pro re natâ, de manu velut in manum referant expedienda Janitoribus, qui atrii fores limitesque catervatim eum in finem stipant, singuli clavâ etiam armati. Ampla habet Ensifer emolumenta ex functione suâ: Maximum est, quod fas ei tribuit, Russitum dictum, id est, decima pars omnium munerum, tum quae Serenissimus ab exteris Principibus per Legatos, vel strenae loco à Regni Magnatibus recipit; tum quae aliis vicissim ipsa Majestas largitur. Si illa arte facta, vel naturae opera fuerint, ut sunt vestimenta, texturae, animalia similiaque, tum eadem aestimari curat à gnaris, &decimam sibi dari ex Regis aerario. Functio nunc vacat; fructum percipiente interim ipso Rege, dum locum in convivio gratis subit Divaanbegì. Mehtèr, i. e. Major, scilicet Cubicularius; Galli. Supremu. Cubiculacè, Grand Chambellan. Hic in publico convivio Medsje e lòs inm tope Rogem conlilens, ex litere penientem gust crumenam, strophiolis, horologio, annulis signatoriis, opio &mufferâ, id est, medicamentis exhilarantibus (qualia sunt antidota, opiata &pilulae roborantes) instructam. Triclinii quoque pro persona Regis instruendi curator est, structoris fungens officio, &dapes Regi dispertiendas praelibans. Idem vestimentorum, quibus Rex induitur, Inspector vel custos est.