Latin
RELATIO
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 82
Unproofread scanNot analysed yet
Functio haec honorabilis, imò pene adorabilis est; quòd, qui eâ gaudet, cum Rege conversari, &pro aliis multa impetrare possit. Eâ donari plerumque albus eunuchus solet, qui organo privatus libidinis, comitari Regem sine affectu possit ad interiora gynaecei. Hodie officio fungitur capularis nigrita Aga Kasitur, celebris trium Regum minister. Hakiim basji, Archiater, plerumque geminus. Si uspiam terrarum, certè hîc magna archiatro veneratio &eximius inter primates locus est. Verùm moriente Principe, hem quanta fortunae metamorphosis! Illico ipse cum collega suo ex Regiâ relegatus, aeviterno horti carcere in urbe Com, quamvis spatioso &splendido, excipitur, confiscatis utriusque bonis. Sunt Medici aulici plures alii, imo non exigua caterva est Medicorum, qui stipendiis Regiis vivunt, ac titulo utuntur Regii officii, quod tamen nunquam praestitêrunt. Munedsjim bassi, Astrologorum caput, cum socio uno &altero. Quanta in aestimatione est Astrologia apud Persas, tanto honore in Aula habiti sunt Astrologi. Hi plerumque Regem stipant astrolabio &ephemeridibus armati, ut horas faustas &infaustas indicent. Nec enim eis inconsultis Rex sedebit, assurget, equitabit, vel quiequam negotii suscipiet. Ingens eorum numerus est, vel saltem eorum, qui Regiis stipendiis fruuntur. Annua Regis expensa in Medicos &Astrologos nuper computata, summam dederunt vicies mille tomanorum. Mortuo enim patre, tres &plures succedunt in officio filii, qui naturae &coelo dominari debeant. Unde quis appositè Regi: Stellae, dixerat, non crescunt numero, quemadmodum Majestatis vestrae Astrologi; nam moriente uno, plures succedunt filii stipendiosi.